라틴어 문장 검색

Et ait illis: " Ite ". Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
예수님께서 “가라.” 하고 말씀하시자, 마귀들이 나와서 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 돼지 떼가 모두 호수를 향해 비탈을 내리 달려 물속에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 8장32)
Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
마귀들이 그 사람에게서 나와 돼지들 속으로 들어갔다. 그러자 돼지 떼가 호수를 향해 비탈을 내리 달려 물에 빠져 죽고 말았다. (불가타 성경, 루카 복음서, 8장33)
Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:21)
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens Mitteret in coelum Briareus, solioque Tonantem Praecipitem excuteret;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:3)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:7)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
[0460D] Heu, quam praecipiti passu ruinam Virtus sub vitio victa laborat?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 42:1)
Custodes autem machinae periculum vitae suae metuentes, licet inviti, exire coguntur in fugam praecipites, vix defensi et elapsi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:6)
quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cavatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:2)
Per ea vero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et cervicibus, aut ruptis visceribus exstinguebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:3)
Ab omni denique impetu et insidiis a facie eorum omnes gentes urbesque earum quieverunt, pavidae et tremefactae super contritione regis Babyloniae et victoria quae ipsis fidelibus a Deo vivente collata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 108:4)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
Unde Salomondixit, "Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 31:7)
"Beatus homo, qui semper est pavidus;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 189:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION